Paenitentiale quod dicitur Bigotianum - I Libri Penitenziali

Vai ai contenuti
Penitenziali Irlandesi
PENITENZIALE BIGOZIANO
Irlanda/Inghilterra/Area Franca, tra il sec. VIII ed il sec. IX d.C.
Di difficile contestualizzazione storico-geografica, il Penitenziale Bigoziano – il cui nome deriva dal nome dell’unico manoscritto in cui è contenuto - non è di matrice irlandese pura.
La sua attuale configurazione fa pensare ad un testo nato sicuramente in Irlanda e sviluppatosi in seguito sul continente europeo dopo essere passato, in un tempo intermedio, in Inghilterra in territorio sassone.
Per quanto, infatti, sia riconducibile ai penitenziali dell’area di influenza culturale celtica – viste le connessioni testuali con il Penitenziale di Cummean (Capp. I - VIII), con il Penitenziale Antico Irlandese di cui parrebbe temporalmente antecedente (GWYYN  E. J., An Irish Penitential, in Ériu VII/1914, 128) e con il Testo I dei Canones Hibernenses - il suo contenuto è eclettico dal momento che sono numerosi in esso i rimandi a testi pseudo patristici diffusi in Irlanda ed a excerpta di Cassiano ed Isidoro di Siviglia ed alla Regola di San Benedetto, unicum nei testi celtici (BIELER L., The Irish Penitentials, Dublin 1975, 10).
Al di là delle suddette fonti, anche le materie in esso trattate si riconducono all’area di influenza culturale celtica: molti temi toccati, infatti, sono più volte declinati nei testi penitenziali irlandesi e gallesi.
Si può dire che il Penitenziale Bigoziano, sia l’anello di congiunzione tra i Penitenziali originali e quelli di seconda e terza generazione – rispettivamente anglosassone e continentale – in ragione dei riferimenti alla Collectio Dionisyo-Hadriana e la Lex Salica.

PAENITENTIALE QUOD DICITUR BIGOTIANUM
Hieronimus uir beatae memoriae eclesiae pastores et doctores ut qualitates uitiorum in peccantibus animaduertant diligenter amonuit dicens
1. Tanto maior potentia medici quanto magis creuit morbus egroti.
2. Hinc procurantibus aliorum sanare uulnera solerter intuendum est cuius aetatis et sexus sit peccans, qua eruditione inbutus, qua fortitudine exstat, quali grauatione conpulsus est peccare, quali pasione inpugnatur, quanto tempore in diliciis remansit, quali lacrimabilitate et labore affligitur et qualiter a mundialibus separatur. "Cor" enim "contritum et humiliatum deus non spernit". 3. Et hoc sapientibus in penitentia moderanda intuendum est, ne dignum scelus gladio ferula uindicent et dignum peccatum ferula gladio percutiant; et secundum Gregorium magnopere pastoribus procurandum, ne incauti alligauerint quod non alligandum et non soluerint quod non soluendum.
4. His itaque de penitentia expraesis fateor quod, si in hoc paenitentiae temperamento plus minus -uae ante oculis creatoris uideatur, non nostrae audaciae culpa est; maiorum enim decreta, non nostra exposuimus.
5. Praetium anni .VII. diebus et noctibus ieiunare; ut alius dicit: ieiuna .III. ebdomadas continuas et saluus eris. 6. Item de remediis uaris uulnerum, prout antiquorum auctorum approbatio tullit, conpendiosas carptim caraxamus eglotas.
7. Omnis impius iniquus est et peccator; nec reciprocat, ut possimus dicere: omnis peccator et iniquus etiam impius est. 8. Impietas enim propriae ad eos pertinet qui dei notitiam non habent uel cognitam transgresione mutauerunt; peccatum autem et iniquitas pro qualitate uitiorum post peccati et iniquitatis uulnera recipit sanitatem. 9. Unde scriptum est: "multa flagella peccatorum", et non interitus sempiternus, secundum illud domini: "quid enim prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animam suam perdat aut detrimentum faciat"? 10. Unde uidetur ostendi quod quedam peccata ad damnum quidem pertineant, nec tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit "ipse tamen saluari" dicitur, licet "per ignem". 11. Unde credo et Iohannis in epistola sua dicit quaedam "esse peccata ad mortem". 12. Quae uero "non ad mortem" sed ad damnum, non puto facile a quoquam homine posse discerni; scriptum namque est: "delicta quis intellegit"? 13. Igitur qui "saluus erit, per ignem" saluus erit, ut si quis aurum per ignem plumbis mixtum indignis dequocat et resoluat, ut efficiantur omnes aurum bonum, quia "aurum terrae illius" aurum "bonum esse" dicitur quam habitaturi sunt sancti, et sicut "fornax probat" aurum ita "homines iustos temptatio". 14. Ueniendum est ergo omnibus ad ignem, ueniendum est ad conprobatorium; sed etenim: "et conflat et purgat filios Iuda". 15. Sed illuc cum uenitur sequi multa opera bona. Et si paruum aliquid iniquitatis adtullerit, illud paruum tamquam plumbum igni resoluitur ac purgatur et totum remanet aurum; et si quis plus illuc plumbi detulerit, plus exuritur, ut amplius dequoquatur, ut et paruum aliquid auri purgati tamen resideat. 16. Quod si aliquis illuc totus plumbeus uenerit, fiet de illo hoc quod scriptum est: "demergitur in profundum tamquam plumbum in aqua ualidissima". 17. In cuius sacramento etiam in Leuitico inmunda fieri mulier dicitur quae concepto semine peperit. 18. Non solum inmunda erit, sed dupliciter inmunda; bis enim septenis diebus in inmunditia scribitur permanere. 19. Sed interim: quae peperit masculum, octaba die et qui natus est circumciditur et illa sit munda. 20. Septima enim die praesentis uitae tempus uideri potest. In septima enim die consummatus est mundus. 21. In quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possumus, nisi octaua uenerit dies, id est, nisi futuri saeculi tempus aduenerit, in quo tamen die qui masculus est et uiriliter aget, statim in ipso aduentu futuri saeculi purgatur. 22. Et statim munda efficitur mater quae genuit eum; purgatam namque uitiis carnem ex resurrectione suscipiet. 23. Si uero nihil in se habuit uirile aduersum peccatum, si remissus et efeminatus fuerit in actibus suis, cuius peccatum tale est quod non remittetur neque in praesenti saeculo neque in futuro, iste transit et unam et alteram septimanam inmunditiae suae et tertia demum incipiente aboriri septimana purgatur ab inmunditia quam femina pariendo contraxit. 24. De quo fortassis et Esaias dicit: "et erit", inquit, "in die <illa> uisitabit dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui super terram, et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere et post multos dies uisitabuntur". 25. Itaque et diabolum <dicit> dominus et satellites eius omnes -que impios et praeuaricatores perire perpetuo; et christianos, si in peccato praeuenti fuerint, saluandos esse post penas. 26. Quarum iterum qualitatem uel quantitatem poenarum non solum pro diuersitate, ut dixi, uitiorum sed pro unius cuiusque peccantium differentia uirium siue eruditione uel aetate iuste quidem, ut a domino recto iudice, sed diuerse, ut a creatore conscio omnium, naturali non dubitamus libertate repensandam. 27. Etenim sicut sementibus naturam certis legibus creator ita et hominibus secundum uirtutum seu qualitatum discrepantiam indulgebit, secundum illud prophetae: "non enim in serris triturabitur geth neque rota plaustri super ciminum circumiet; sed uirga excutietur geth et ciminum in baculo, pannis autem comminuetur"; <uel> ut est illud: "potentes potenter tormenta patientur; secundum mensuram peccati erit et plagarum modus".
28. His igitur edoctus exemplis, dum et tibi cura in peccata ulciscendi, hoc est medendi animas, sane multiplex est et in eo quod diuersa sunt peccata et in discrepantia, ut dixi, uirtutum et qualitatum pecantium, sanctorum facta patrum ad dominum reuertentium a suis medentium peccatis, simul omisa uerborum in breui circuitione merito collegi uis, ut scilicet ferula dignum uitium gladio non uindices nec gladio dignum scelus ferula coerceas.
29. Ceterum quanti memento meriti tibi est "peccatorem ab errore conuertere uiae suae". 30. Nam cum aliae peccatorum remissiones sint, quarum exemplis referta scriptura est, e quibus prima est qua baptizamur in remissionem peccatorum, secunda in passione martyri, tertia quae per elemosinam datur, quarta per hoc quod et nos remittimus peccata fratribus nostris, quinta per abundantiam caritatis, sexta per penitentiam: 31. non est quoque harum extrema haec septima remissio, cum conuerterit quis peccatorem, ut dixi, ab errore uiae suae. 32. Ita enim dicit scriptura diuina quia "qui conuertit peccatorem ab errore uiae suae saluabit animam suam a morte et cooperuit multitudinem peccatorum". Hoc est et in Leuitico scriptum: "sacerdos qui offert illud et repropitiauit, erit pro delicto ipsius". 33. Discant sacerdotes domini qui eclesiis praesunt quia pars eis data est cum his quorum delicta repropitiauerint. 34. Quid autem repropitiare delictum? Si adsumseris peccatorem et monendo hortando docendo instruendo adduxeris eum ad penitentiam, ab errore coerc<u>eris, a uitiis emendaueris, et effeceris eum talem ut ei conuerso propitius fiat deus, pro delicto propitiare diceris. 35. Cum ergo talis sis sacerdos et talis sit doctrina tua et sermo tuus, pars tibi datur eorum quos correxeris, ut et illorum meritum tua merces sit et illorum salus tua sit gloria. 36. Ezechiel dicit: "impietas impii super ipsum erit, et iustitia iusti super ipsum erit". Et hoc iudicium est de eo quod non debent iusti esse simul cum peccatoribus, et si habitauerint cum eis et occissi fuerint simul, non redetur ulli episcopo uel aecclesiae, dum dicitur: tribus modis separantur iusti ab iniustis: misa mensa pace. Aliter in Ezechiele dicitur.
37. De turba uitiorum quae humanum genus separant a regno dei apostolus ait:
"Manifesta sunt opera carnis, quae sunt I adulteria, II fornicatio, III inmunditia, IIII luxuria, V idolatria, VI homicidia, VII ueneficia, VIII inimicitiae, VIIII contentiones, X emulationes, XI heresses, XII animositas, XIII irae, XIIII rixae, XV dissentiones, XVI sectae, XVII inuidiae, XVIII odia, XVIIII ebrietates, XX commessationes et his similia". Et: "qui talia agunt regnum dei non consequentur".
38. Item apostolus ait:
"nolite errare, quia neque fornicari neque idolis seruientes neque adulteri neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi regnum dei possidebunt".
Hucusque apostolus. 39. Item Issiodorus:
Octo uitia sunt principalia, ex quibus uitiorum copiosa multitudo exoritur: I gula; II fornicatio, III auaritia, IIII accedia, V ira, VI tristitia, VII inanis gloria, VIII nouissima dux ipsa et ipsorum regina superbia.
Hucusque Issidorus. 40 Item Casianus ait:
de gastrimargia nascuntur, I commessationes, II ebrietates, III inepta letitia, IIII multiloquium, V hebitudo sensus, VI inmunditiae.
41. De fornicatione:
I turpiloquia, II scurilitates, III stultiloquia, IIII cecitas mentis, V inconstantia, VI affectus praesentis saeculi, VII horror futuri.
42. De filargiria:
I mendacium, II fraudatio, III furta, IIII periuria, V turpis lucri appetitus, VI falsa testimonia, VII uiolentiae, VIII inhumanitas, VIIII rapacitas, X inimicitiae.
43. De ira:
I homicidia, II clamor, III indignatio, IIII rixae, V tumor mentis, VI contumiliae, VII oppropria.
44. De tristitia:
I rancor, II pusillanimitas, III amaritudo, IIII disperatio, V malitia, VI torpor circa praecepta.
45. De accidia:
I otiositas, II somnolentia, III inportunitas, IIII inquietudo, V peruagatio, VI instabilitas mentis et corporis, VII uerbositas, VIII curiositas.
46. De cenodoctia:
I contentiones, II heresses, III iactantia, IIII presumptio nouitatum, V hipocrissis, VI pertinatia, VII discordiae, VIII odium.
47. De superbia:
I contemptus, II inuidia, III inobedientia, IIII blasfemia, V murmuratio, VI detractio, VII ueneficia.
48. De concordia uirtutum que genus humanum reparant ad regna caelorum apostolus:
"fructus autem spiritus sancti: I caritas, II gaudium, III pax, IIII patientia, V longanimitas, VI bonitas, VII mansuetudo, VIII fides, VIIII modestia, X continentia. Qui autem sunt Christi carnem suam cum uitiis et passionibus. cricifixerunt".
Hucusque Paulus. 49 Item Ambrosius: uiae autem domini iste sunt
I fides, II spes, III caritas, IIII perseuerentia, V bonitas, VI timor dei, VII continentia, VIII patientia, VIIII lenitas, X quies, XI pax, XII oboedientia, XIII longanimitas, XIIII sollicitudo, XV contemptio uentris, XVI studium mentis, XVII castitas, XVIII benignitas, XVIIII misericordia, XX libertas gloriae, XXI studium scientiae legis dei, XXII afectus aeternae.
Hucusque Ambrosius. 50. Item Esiddorus.
Ethica diuiditur in IIII principales uirtutes: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est agnitio uere scientiae scripturarum. 51. Iustitia deum timere, relegionem uenerari, honorem deferre parentibus, patriam diligere, cunctis prodesse, nocere nulli, fraternitatis uinculum amplecti, pericula aliena suscipere, opem ferre miserorum, boni accepti uicissitudinem rependere, aequitatem in iudiciis conseruare. 52. Fortitudo animi magnitudo, contemptus bonorum uel diuitiarum; haec aduersis aut patienter <cedit> aut resistit fortiter, nullius emolitur inlecebris, aduersis non frangitur, non eleuatur secundis, inuicta ad laborem, fortis ad pericula, pecuniam neglegit, auaritiam fugit, nullis molestiis cedit, glorie cauet apetitus. 53. Temperantia est modus uitae in omni uerbo uel opere; haec uerecondie comes est, humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi seruat, continentiam et castitatem amplectitur, fouet decus et honestatem, restringit ratione appetit<um>, iram comprimit nec rependit contumeliam.
54. Item Issidorus:
Prudentia est in rebus qua mala discernuntur a bonis. Fortitudo est qua aduersa equanimiter tollerantur. Iustitia est qua recte sua cuique distribuunt.
Hucusque Issidorus. 55. Item Paulus:
"Caritas patiens est, caritas non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non querit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati. Omnia subfert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam excidit".
Hucusque apostolus. 56. Item Benedictus: que sunt instrumenta bonorum operum.
In primis deum dilige ex toto corde et ex tota mente et ex tota anima et ex tota uirtute. Deinde proximum tamquam te ipsum. 57. Deinde non occidere; non adulterare; non furtum facere; non concupiscere; non falsum testimonium dicere; 58. honorare omnes homines et quod sibi fieri non uult ne alii faciat; 59. abnegare se ipsum sibi ut sequatur christum; 60. corpus castigare, dilicias non amplecti, ieiunium amare, pauperes recreare, nudos uestire, infirmos uisitare, mortuos sepelire, in tribulatione subuenire, dolentem consolari, seculi actibus se facere alienum, nihil amori Christi praeponere, iram non perficere, dolum corde non tenere, pacem falsam non dare, non relinquere caritatem. (61.) Non iurare omnino, ueritatem ex corde et ore proferre, malum pro malo non redere, iniuriam non facere sed et factam sufferre, inimicos diligere, maledicentes non remaledicere sed magis benedicere, persecutionem propter iustitiam sustinere; 62. non esse superbum, non uinolentum, non multum edacem, non sumnolentum, non pigrum, non murmurosum, non detractatorem; 63. spem suam <deo> committere; bonum aliquod cum uiderit in se, deo adplicet non sibi, malum uero a se factum sciat et sibi reputet; 64, diem iudicii timere, gehennam expauescere, uitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare, mortem cotidiae ante oculos conspectam abere, actum uitae suae omni hora custodire, in omni loco deum <se> respicere pro certo scire; 65. cogitationes malas cordi suo aduenientes mox ad Christum allidat et seniori spiritali patefacere, uana uerba ac risui apta non loqui, risum multum aut excusum non amare, os suum a prauo eloquio custodire, multum loqui non amare, sanctas lectiones libenter audire, orationi frequenter incu<m>bere, mala sua praeterita cum lacrimis uel gemitu cotidie in oratione deo confiteri, de ipsis malis de cetero emendare, desideria carnis non perficere, uoluntatem propriam odire; 66. praeceptis abatis in omnibus obedire, etiam si ipse aliter, quod absit, agat, memorantes illud praeceptum dominicum: "quae dicunt uobis facite, quae autem faciunt nolite facere"; 67. non uelle dici sanctum antequam sit, sed prius esse, quo uerius dicatur; praecepta dei factis cotidie adimplere, castitatem amare, zelum et inuidiam non habere, contentionem non amare, nullum odire, elationem fugere et seniores uenerare iuniores diligere in Christi amore; 68. pro inimicis orare, cum discordante ante solis occassum redire in pacem, et de dei misericordia numquam disperare.
Hucusque Benedictus
69. De conpunctione cordis .IIII. cause sunt per quas omnes qui praedicta a nobis uita currunt ad penitentiam confugiunt. 70.
Gregorius:
quatuor quippe sunt qualitates quibus iusti uiri anima in conpunctione uehementer accipitur:71.  cum malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit, ut Paulus ait: "non sum dignus uocari apostolus quia persecutus sum eclesiam dei"; 72. aut iudiciorum deo sententiam metuens et secum querens cogitat ubi erit, ut illud Pauli: "castigo corpus meum et seruituti subiecio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar"; 73. aut mala uitae praesentis solerter adtendens merens considerat ubi est, ut illud supra dicti: "dum sumus in hoc corpore peregrinamur a domino", et: "uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee", et reliqua usque "quis me liberauit de corpore mortis huius peccati"; 74. aut cum bona superne patriae contemplatur, <quae> quia necdum adepiscitur languens conspicit ubi nullus non est, ut illud: "uidemus nunc per speculum [et] in enigmate, tunc autem facie ad faciem".
De remediis vitiorum capitula octo
1. Gula. Teodorus.
1. Si quis episcopus aut aliquis ordinatus in consuetudine habuerit uitium ebrietatis aut desinat aut deponatur; et de penitentia ebrietatis satis supra diximus in questiuncula.
2. De uomentibus Teodorus:
1. Si monachus pro ebrietate uomitum facit, .XXX. dies peniteat; 2. si uero presbiter aut diaconus, .XL. peniteat; 3. si uero pro infirmitate uel quia longo tempore se abstinuerit aut pro gaudio in natale domini uel in pascha uel pro alicuius sanctorum commemoratione faciat et tunc plus non accipit quam decretum est a senioribus, nihil nocet. 4. Si laicus fidelis pro ebrietate uomitum fecerit, .XV. diebus peniteat.
3. De uomentibus sacrificium.
1. Qui sacrificium euomit causa uoracitatis, .XL. diebus. Si uero obtentu insoliti cybi pinguioris et non uitio saturitatis sed stomachi, .XXX. 2. Si infirmitatis gratia, .XX. peniteat. 3. Aliter alius dicit: si infirmitatis causa, .VII. diebus; si in ignem proiecerit, .C. psalmos canet; si canis lambuerit talem uomitum, .C. diebus qui euomit poeniteat. 4. Qui accipit post cibum sacrificium, .VII dies peniteat.
4. De furentibus cibum.
1. Furatus cibum .XL. diebus; si iterum, .III. .XL.; si tertio, anno; si uero .IIII., Iugi exilio sub alio abate peniteat. 2. Paruulus decim annorum aliquid huius furti faciens .VII. diebus peniteat; si uero post .XX. annos aliquid furti huic acciderit, .XX. diebus. 3. Qui anticipat horam canonicam uel suauiora ceteris summat gulae tantum obtentu, cena careat uel duobus diebus in pane et aqua uiuat.
5. De his qui inlicitas carnes edunt et bibentibus intinctum a bestiis et auibus canones sapientium et Gregorii:
1. Penitentia hominis bibentis urinam hominis seu et sanguinem, .VII. anni in pane et aqua et in consummatione <...>.
2. Aliter Teodorus ait: qui sanguinem uel semen biberit, .III. ann- peniteat.
3. Penitentia hominis uel urinam pecoris bibentis tres et semis anni in pane et aqua.
4. Penitentia hominis manducantis carnem inmundam uel morticinam uel delaceratam canibus uel bestiis .XL. dies in pane et aqua; si autem necessitas cogit, nihil est.
5. Penitentia bibentis quod intincxit canis annus in pane et aqua.
6. Penitentia bibentis quod intincxerit aquila uel ingarrula uel gallus uel gallina .L. dies et noctes in pane et aqua.
7. Penitentia bibentis quod intinxit muriceps .V. dies et noctes in pane et aqua.
8. Aliter Teodorus: quod si cassu quis inmunda manu cibum tangit uel canis uel pilax uel mus uel inmundum animal quod sanguinem biberit, non nocet. 9. Sanguinem sorbere cum saliua non est peccatum.
10. Penitentia bibentis intinctum a mure unus dies in pane et aqua.
11. Penitentia bibentis liquorem in quo mus demersa obiit .VII. dies in pane et aqua.
12. Penitentia bibentis liquorem in quo fuit morticinum pecoris .XL. noctes et dies in pane et aqua.
6. De clericis bibentibus intinctum laico uel laica canones patrum:
1. Penitentia bibentis quod laicus uel laica intinxerat .I. dies in pane et aqua.
2. Penitentia bibentis quod intinxerat glangella in utero habens filium uel cohabitationis cum ea .XL. cum pane et aqua.
7. De cohabitantibus cum laicis.
Penitentia manducandi et dormiendi in una domu uel spatula cum laico laicaue: .XL. dies in pane et aqua peniteat.
8. De contempnantibus ieiunia Teodorus:
Qui contempserit indictum ieiunium in ecclesia, .XL. dies peniteat; si in .XL. diebus, annum peniteat. Aliter in libro regum Iohnathan ieiunium soluente reus fuit morti si non peteret populus uitam eius.
9. De die dominico.
1. Si quis in die dominico per neglegentiam ieiunauerit, ebdomadam totam debet ieiunare; si secundo, .XL. dies, si postea, .LX. 2. Qui tribus dominicis non communicauerint, excommunicantur.
10. De infirmis.
Infirmis licet omni hora cybum et potum summere.
<II.> De fornicatione
1. Supra diximus in questiuncula de penitentia quo tempore et labore adfligendi sunt clerici cadentes fornicatione; quedam tamen quae ibidem omisimus hic diligentius persequemur.
1. Item sacerdos si tangendo mulierem coinquinatus est, .XL. diebus peniteat; si osculatus est mulierem per desiderium, .XX. dies peniteat.
2. Si sacerdos per cogitationem semen effunderit, ebdomadam ieiunat; si tangit manu, .III. ebdomades peniteat; a f filios, .XL. uel annum.
3. Qui sepe per uiolentiam cogitationis semen fudit, peniteat .XX. dies.
4. Qui in ecclesia dormiens semen fundit, .III. dies peniteat. Si excitat ipse, primo .XX. dies, iterans .XL.; si plus, addantur ieiunia.
5. Alius dicit: qui concupiscit mente fornicari sed non potuit, anno uno, maxime in tres .XL. peniteat. De tali enim deus dicit: "qui uidit mulierem ad concupiscendam eam" et reliqua.
6. Qui per turpiloquium uel aspectum coinquinatus non tamen uoluit fornicari corporaliter, .XX. uel .XL. diebus iuxta qualitatem peccantis peniteat.
7. Qui in somnis uoluntate pullutus est, surgat cantatque .VIIII. psalmos et genua flectat et crastino cum pane et aqua uiuat uel .XXX. psalmos flectando genua unius cuiusque in fine cantat. 8. Volens in somnis peccare, si pollutus sine voluntate .XV. psalmos canat.
9. Qui diligit aliquam feminam inscius alicuius mali praeter sermocinaciones quasdam, .XL. diebus peniteat. Osculatus autem et amplectans anno, maxime in .III. .XL.
2. De fornicatione non naturali. 1. Teodorus:
Qui sepe cum masculo aut peccoribus coierit, .X. annis peniteat.
2. Uiri inter femora fornicantes .II. ann- peniteant.
3. Manu uero semitipsos coinquinantes primo .C. diebus, iterantes anno peniteant.
4. Fornicantes labiis, quod dictu scelus, primo .IIII. annis, iterantes consuetudine VII. annis peniteant.
5. Pueri autem .XII. ann- usque ad uigentisimum praefata scelera facientes dimedio penitentiae supradicte iuxta alios puniendi fiunt; iuniores uero leuius uindicandi.
3. De fornicantibus cum matre uel sorore.
1. Qui cum matre uel sorore fornicatus, .VII. uel .XV ann- peniteat; sic et frater cum fratre naturali fornicans; aliter alius dicit.
2. Ducentem matrem aut sororem .IIII. ann- leuius solito poenitere iubet.
4. De laico fornicatore penitente in habitu laicali.
Laicus fornicans et sanguinem effundens si conuersus fuerit, .III. ann- peniteat. In primo anno in pane et aqua, in totis .III. sine uino carneque: sine armis, sine uxore propria sic uiuat.
5. De uiolente uxorem uel uirginem alterius. Theodorus:
1. Qui maculat uxorem proximi sui, .III. ann- ab uxore propria ieiunat; in ebdomada duos dies et in .XL. ieiunet.
2. Aliter quidam aiunt intollerabilius: paenitentia concoitus mulieris alicuius mariti uiui .VII. annis cum pane et aqua.
3. Teodorus: qui fornicatus fuerit cum uirgine, .IIII. annis peniteat.
4. Alius alias temperauit: laicus maculans uxorem uel uirginem proximi sui uno anno cum pane et aqua et sine uxore propria paeniteat.
5. Si autem puellam dei maculauerit et genuerit filium ex ea, .III. annis inermis, in primo cum pane et aqua et in aliis sine uino carneque peniteat.
6. Si autem non genuerit ex ea filium, sed pulluit eam, uno anno et dimedio sine diliciis sineque uxore peniteat.
6. De dimittente uxorem suam. Theodorus:
1. Qui dimiserit uxorem suam alteri coniungens se, .VII. ann- peniteat cum tribulatione uel .XII. leuius. 2. Similiter mulier adultera .VII. annis peniteat.
7. De muliere dimittente uirum suum. Teodorus:
Si ab aliquo sua discesserit uxor, uno anno paeniteat ipsa si inpolluta reuertitur, ceterum ipsa .III.; ipse uero uno anno, si aliam duxerit, peniteat.
8. De mulieribus menstruis. Teodorus:
1. Mulieres menstruo tempore non intrent in ecclesiam nec communicent.
2. Qui menstruo tempore coierit, .XX. dies peniteat.
9. De continentia matrimonii.
1. Qui <in> matrimonio sunt, .III. noctes abstineant se a coniunctione antequam communicent.
2. Uir abstineat se ab uxore .XL. dies ante pascha usque in octabas pasce.
3. Mulier .III. menses debet se abstinere a uiro quando concoepit ante partum et post tempore purgationis, hoc est .XL. dies et noctes, seu masculum seu feminam genuerit.
10. De nubendo in dominico.
1. Qui nubit in dominico, petat a deo ueniam et uno uel duobus uel .III. diebus peniteat aut amplius, si frequentat.
11. De mortuis infantibus. 1. Theodorus:
Si moritur infans trium annorum sine baptismo, .III. annos peniteant pater et mater eius. In primo cum pane et aqua et in duobus sine diliciis coniugioque, sine carne uinoque.
2. Si clericus de una plebe eum non suscipit, uno anno; si non de una plebe, semianno peniteat.
Hucusque de fornicatione. Nunc de filargia. III
Filargiria iuxta Cassianum decim subdiuissionibus, ut praediximus, e quibus sunt furta, periuria, mendacia, falsa testimonia, rapacitas, inhumanitas. De hoc uitio Paulus ait: "radix omnium malorum cupiditas".
1. De furto. 1. Teodorus:
Qui sepe furtum fecerit, .VII. annis peniteat uel quomodo sacerdos iudicauerit peniteat.
2. Aliter alius sapiens iudicat dicens: furtum semel uno anno, iterum faciens .II.
3. Si puer, .XL. uel .XX. diebus poeniteat, ac ut est aetas et qualitas facientis iudicandum est.
2. De rapacitate.
1. Qui diripit aliena quolibet modo, reddat quadruplum ei cui nocuit; si non habet unde reddat, peniteat ut supra diximus.
2. Qui repetit auferentem quae sua sunt domini contra interdictum, tribuat egentibus quae repetiuit.
3. De periurio. 1. Theodorus:
Qui periurium fecit in ecclesia .XI. ann- peniteat.
2. Qui uero necessitate coactus sit, .III. annis peniteat.
3. Qui in manu hominis periurat, apud Grecos nihil est; si uero in manu episcopi uel presbiteri uel diaconi seu in altari uel in cruce non consecrata, uno anno.
4. Aliter alius dicit: qui periurat, .VII. ann- peniteat. Qui deducit alium in periurium ignorantem, .VII. ann- peniteat similiter. Qui autem ductus est ignorans et postea recognoscit, anno .I. 5. Qui uero suspicatur quod in periurium ducitur, tamen pro consensu iurat, .II. annis.
4. De falso teste.
1. Falsum testimonium dicens placeat proximo suo primo et quale fratri inposuit tali iudicio dampnetur iudice sacerdote.
5. De mendacio. 1. Solomon ait:
"Os quod mentitur occidit animam".
2. Qui mentitur pro cupiditate, placeat largitate quem frustrauit.
3. Mendax uero per ignorantiam et non nocuit, confiteatur ei cui mentitus est et sacerdoti, et hora tacendi damnetur uel .XII. salmos cantet. Si uero non per ignorantiam, .III. diebus taceat, uel .XXX. salmos si praeest cantet, praesules enim tacere non possunt.
6. De inhumanitate.
1. Qui non implet quodlibet eorum pro quibus dominus dicet: "uenite benedicti patris mei", et reliqua, quanto tempore sic mansit tanto peniteat largusque uiuat de cetero; sin autem, abscidatur. 2. Clericus habens superflua donet ea pauperibus; sin autem, excommunicetur. Si uero post peniteat, tempore quo in contradictione fuit in penitentia semotus uiuat.
<IV. De ira>
Ira, ut praediximus, gignit homicidia, clamorem, indignationem, rixam, tumorem mentis, contumelias, obprobria.
1. De uariis homicidiis.
1. Parricidium faciens .XIIII. ann- cum pane et aqua peniteat.
2. Theodorus de Gregis dicit: Si pro ultione amici occiderit hominem, .VII. annis uel .X. peniteat. Si reddere uult propinquis peccuniam, demedio spatio peniteat. Qui uero pro uindicta fratris occiderit hominem, .III. annis peniteat. Qui monachum uel clericum occiderit, iuxta indulgentiam noui testamenti arma relinquat et deo seruiat uel .VII. annis peniteat.
3. De occissione episcopi. Qui episcopum uel presbiterum occiderit, regis iudicium de eo est. 4. Qui in puplico bello hominem occiderit, .XL. dies peniteat.
2. De occidentibus semet ipsis. 1. Theodorus.
Si homo uexatus a diabolo <et> nescit aliquid nisi discurrere semet ipsum occidit quacumque causa, potest ut oretur pro eo, si ante relegiosus erat. Si autem pro disperatione uel pro timore aliquo uel pro causis ignotis, deo relinquendum est hoc iudicium et non ausi sumus orare pro eo. Qui uoluntariae semet ipsum occiderit, misam pro eo facere non licet, sed tamen orare et elymosinas largiri pro eo.
2. Penitentia perditionis liquoris materiae infantis in utero mulieris .III. anni in pane et aqua.
3. Penitentia perditionis carnis et animae in utero: .XIIII. peniteat in pane et aqua.
4. Praetium animae mulieris morientis de perditione carnis cum anima: .XIIII. ancelle.
3. De rixantibus.
1. Qui per rixam iectu debilem uel deformem hominem facit reddet inpensa in medicos, et macule praetium et opus donec sanetur restituat, et demedio anni peniteat. Si uero non habuerit unde restituat hoc, uno anno peniteat; in quadragessimis in pane et aqua peniteat. Si autem clericus, uno anno uel demedio anni.
2. Et non praetereundum quod si quis per furorem et rixas et non ex meditatione odii alium occiderit, .III. annis debeat penitere.
3. Si autem casu nolens occiderit proximum suum, anno uno peniteat.
4. Si quis autem ex meditatione odii et post uota perfectionis alium occiderit, cum peregrinatione perenni mundo moriatur.
4. De indignatione.
Qui fratrem contristet iuste uel iniustae conceptum rancorem eius satisfactione leniat, et sic potest orare; sin autem inposibile recipi ab eo, sic tamen peniteat iudice sacerdote. Is autem qui non recipit eum quanto tempore inplacabilis sit tanto tempore cum pane et aqua uiuat. Ac "homicida" ille "qui odit fratrem suum" quandiu non repellit odium in pane et aqua sit et ei quem odierit "caritate non ficta" copuletur.
5. De obprobriis.
1. Fratrem cum furore maledicens cui maledixerit placeat illi et .VII. diebus semotus pane et aqua peniteat.
2. Qui uerba aceruiora in furore, non tamen iniuriosa, protulerit, <post> satisfactionem fratri superponat. Si cum pallore rubore uel tremore, tamen tacuit, una die in pane et aqua uiuat.
6. De clamore canones patrum.
1. Clamor excitatus cum tanto terrarum spatio a loquente, si cui dicitur separatus aut cum surdus sit salutatus, nullius inpedimenti est. Clamor uero iracundia commotus silentio et ieiunio quantum sacerdos iudicauerit sanetur. Et clamor dolore excitatus non praetermittendus, de quo pauca dicimus.
2. Penitentia bardicationis glandellae post obitum laici uel laicae .L. dies et noctes in pane et aqua.
3. Si post glandellam morientem in partu uel cohabitatorem uel cohabitatricem fidem habentem, .XL. dies in pane et aqua.
4. Si post clerici plebilis obitum .XX. dies in pane et aqua.
5. Si post anchoritae uel scribae uel episcopi uel principis magni uel regis magni obitum, .XV. dies in pane et aqua.
6. Si sanctimonialis quendam huiusmodi uocibus turbata clamauerit, duplici penitentia emendetur predicta.
7. De lucto faciendo et pro bono merito reputando in lege dicitur.
Iacob filius Isaac .XL. diebus in Egypto luctatus est et tota ebdomada in terra Canaan; et Christus in nouo, plorauerunt eum feminae; et pene innumerabilibus scripturarum exemplis inuenitur scriptum in canone, et pro malo merito inputatur illi pro quo non ploratur.
7. De eo quod nemo debet accipere sacrificium nisi sit mundum et perfectum et nihil mortale in eo inuentum.
Christus autem cum surrexit puellam, sibi iusit dari manducare .i. postquam perfecta sana esset et non infirma .i. sana a Christo praesente Petro et Iacobo et Iohanne et patre et matre, id <est> unus quisque postquam confessus fuerit uitia et postquam ea subplantauerit et postquam gratia dei uenerit et pater celestis et aecclesia fuerint praesentes ei, tunc sanus in bono opere accipiat sacrificium.
<V. De tristitia>
1. 1. Tristitiae genera duo sunt: unum salutiferum, alterum mortiferum. 2. Salutiferum, cum nos nostra peccata uel aliorum contristant et nobis lacrimarum habundantiam digna penitentia inducant. De hoc genere tristitiae saluator dicit: "beati qui lugent nunc quoniam ipsi consolabuntur". 3. Mortiferum, cum orbitate amicorum aut demptione rerum corporalium aut dampno, si demptae sunt, contristamur. 4. Sanctae Sinclitae non dissimilia his in exemplis sanctorum loquor dicens: est tristitia utilis et est tristitia quae corrumpit. 5. Tristitia uero utilis est, ut pro peccatis gemescamus et pro ignorantia proximorum et ut non cadamus a proposito et ut perfectionem bonitatis adtingamus.
6. Hae sunt species uere tristitiae. Est enim aduersari nostri ad has quedam coniunctio; inmittit enim tristitiam sine aliqua ratione, quam tedium quidam appellauerunt. Oportet ergo talem spiritum sepius orando et sallendo depellere.
2. De maledictione quae infert uitam eternam in euangelio.
"Beati estis cum maledixerint uos homines et persecuti uos" et reliqua usque "merces uestra copiosa est in caelis".
3. De tristitia uero mortifera rancor, pussillanimitas, amaritudo, disperatio, malitia, torpor circa praecepta, ut praediximus, nascuntur.
1. Cum enim amaritudinem in corde retinet, hilari uultu et leto corde sanetur; si autem non cito eam deponat, ieiunio sacerdote iudicante se emendat; si autem iterauerit, abscidatur donec alacer letusque in pane agnoscat delictum suum.
2. Et hoc uitium, ut quidam sapiens ait, emendatur sono psalmorum frequenter et praeceptis canonicis ex labiis iusti, sicut apostolus dicit; "et te ipsum saluum facies et eos qui te audiunt". Tristitia enim quae mortem operatur, id est, circa uoluntatem suam: si diminuetur in hoc, tristis est; sed oportet eum gaudere cotidie in mandatis dei, sicut dicit Dauid: "gaudete iusti et iterum gaudete".
<VI.> De accedia
Accedia otiositatem, sumnolentiam, inoportunitatem, inquietudinem, peruagationem et reliqua gignit.
1. De otiositate.
1. Otiosus opere plus omnibus honeretur et secundum apostolum "laborat manibus suis, ut habeat unde communicet indigentibus". Nam otiositas omne opus bonum disipat,
2. sicut in exemplis sanctorum abbas pastor loquitur dicens: quia sicut fumo expelluntur apes, ut tollatur dulcitudo earum operis, ita et corporalis quies timorem domini expellit ab anima et auferet ab ea omne opus bonum.
2. De somnolentia. 1. Sapiens ait:
Si mortem odis, cur somnum dilegis? Nam somnus assiduus emitatio mortis.
2. Sumnolentus cum uigiliis et orationibus sanetur .i. .III. uel .VI. psalmis occupetur.
3. In exemplis sanctorum frater quidam dicit: si contigerit grauari me somno et transierit hora ministeri mei, anima mea pro uerecondia iam non uult implere opus suum, et dixit senex: si contigerit usque mane dormire, quando euigilas surge, claude hostium et fenestras tuas et fac opus tuum; scriptum est enim: "tuus est dies et tua est nox".
3. De vagatione.
1. Uagus instabilisque mantione unius loci operisque sedulitate sanetur.
2. Item alius: accedia per stabilitatem corporis et cordis et cogitationis adiuuare potest.
3. In exemplis sanctorum frater quidam applicuit in Sciti ad abatem Moysen petens ab eo sermonem, et dixit senex ei: uadens sede in cella tua et cella tua docebit te uniuersa.
4. In eodem libro dixit abbas Antonius: sicut pisces, si tardauerint in sicco, moriuntur, ita et monachi tardentes extra cellam aut cum uiris saecularibus inmorantes a quietis proposito resoluuntur.
5. In eodem libro dixit sancta ecclesia: si in monasterio cum aliis conuersaris non motes locum; lederis enim omnino si facias hoc. Etenim sicut gallina quae dereliquerit oua foeta [et] sine pullis ea exire faciet, ita monachus uel uirgo frigescit et mortificatur in fine de loco ad locum transeundo.
6. Item in eodem libro: Frater interrogauit senem dicens: nutant cogitationes meae et tribulor; et ille dicit: tu sede in cella tua et cogitationes iterum ueniunt.  Si<cut> enim si assina ligata sit et stringatur, pullus eius currit huc atque illuc, semper autem ad matrem suam reuertitur ubicumque illa erit, ita et erunt et cogitationes eius qui propter deum tollerabiliter in cella sua residerit, quia etsi ad modicum nutant sed iterum reuertuntur ad eum.
7. Etiam si quis cogitationes uarias habuerit quando orat et quando cantat psalmos, sibi proficit oratio, quia omnes ruminatio quae ruminat homo eam gustat corporaliter; ita et hoc spiritaliter intellegimus in psalmis canendis. Haec sufficiunt de admonitione ut nullus uagus sit.
<VII.> De cenodocxia
Caenodoxia, id est uana gloria, contentiones, heresses, iactantiam et reliqua gignit.
1. De contentione.
Contentiosus alterius scientiae etiam se subdeat; sin autem, anathemazetur, ut regno dei sit alienus.
2. De heresi.
Qui aliam doctrinam extra scripturas uel heressim praesummit, alienatur ab ecclesia; si peniteat, suam puplice sententiam damnet et quos decipit ad fidem conuertat et ieiuniat ad iudicium sacerdotis.
3. De iactantia.
Iactans in sua beneficia se humiliat; alioquin quicquid bonum fecerit causa humanae gloriae perdidit.
4. De remedio huius uitii quidam sapiens ait:
Cenodoxiae uitium ita curatur, id <est> ut non quis contentiosus siue inueritate siue inquietate fiat, ut heressis temptatio distruatur; quia quis non nisi ex contentione hereticus fiat ut nemo sit cupidus nisi facultate saeculi. Deinde cenodoxia non crescit in nobis, quae in sacerdotibus et regibus et in his qui in sublimitate constituti sunt uegit, et de modico uerborum et ciborum et de nuditate saeculi et humilitate saluatur hoc uitium cenodoxiae.
<VIII.> De superbia
Superbie progenies haec est: contemptus, inuidia, inobedientia, blasfemia, mormor aut detractationes, ueneficia.
1. Quidam sapiens ait: qui superb[i]ae ceteros qualibet dispectione arguit, primo satisfaciat eis, deinde ieiunat iudice sacerdote.
2. 1. Inuidus satisfaciat ei cui inuidit; si autem nocuit, largitate placeat ei et peniteat iudice sacerdote.
2. Qui causa inuidiae detrachit uel libenter detrahentem audit, .IIII. diebus cum pane et aqua separatus uiuat; si uero qui praeest, .VII. diebus peniteat et seruiat ei libenter de cetero.Sed ut ait quidam, non est detrahere uera dicere, secundum euangelium: "corripe eum inter te et ipsum solum primus, et postea si te non audiat dic ecclesiae".
3. Ut blasfemiam detractationis diuitemus, audiemus quid in exemplis sanctorum abas peritus dixit; ait enim: bonum est monacho manducare carnem et bibere uinum quam manducare in obtractatione carnes fratrum; et iterum dicit: susurrans serpens ad Euam de paradisso eam eiecit; huic ergo similis qui proximo suo obloquitur quando et audientis se animam perdit et suam non saluat.
4. Inobediens maneat extra concilium sine cibo et pulsat humiliter donec recipiatur; quanto tempore inobediens fuit tanto uiuat donec sanetur in pane et aqua.
5. Qui mormorat separetur et opus eius abiciatur; in pane et aqua uiuat donec sanetur.
6. Cauendum est nobis hoc uitium, quod numquam uirtutibus crescit, hoc est ieiunio et uigiliis et abstinentia, ministratione uero indigna et seruili et maxime humilitate euanescit et oratione pura, ut intimo corde quomodo psalmista ait dicamus: "ab ocultis meis munda me, domine".
Finit de uitiis.
Torna ai contenuti